Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

[*]()Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. [*]()Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.

Victo et supplici pacem par- [*](vallaverat: vallaverant NL: variaverat B. ) [*](corruperat: perruperat B. )

p.124
temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.

Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est.

Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est.

Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:

sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos [*]()et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.

Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant.

Et initia pugnae hosti prospera fuerunt, [*]()eademque exitii causa. Nam cum Gnaei Manlii [*]()castra cepissent opimaeque praedae incubarent, epulantes ac ludibundos plerosque, qui aut ubi essent prae poculis nescientes, Appius Pulcher [*](omnisque late Cephallenia, Zacynthos Freinshemius: omnemque late Cephalleniam, Zacynthon codd. ) [*](fuerunt: fuerant B. ) [*](Manlii: manilii B: mali NL. )

p.126