Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
MACEDONIAM Asia [*]()statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, [*]()sic ab Europa [*]()in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes,
quando velis opertum mare nuntiaretur. Ad hoc caelestes minae territabant, cum umore continuo Cumanus Apollo sudaret; sed hic faventis Asiae suae numinis timor erat.
Nec sane viris opibus armisque quicquam copiosius Syria; sed in manus tam ignavi regis inciderat, ut nihil fuerit in Antiocho speciosius quam quod a Romanis victus est.