Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid
Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite- [*](qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd. ) [*](Flaminino: flamminio BI: flaminio NL. ) [*](Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I. ) [*](abrupta L: abruta B. ) [*](et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I. ) [*](sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L. )
MACEDONIAM Asia [*]()statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, [*]()sic ab Europa [*]()in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.
Non aliud formidolosius fama bellum fuit; quippe cum Persas et orientem, Xerxen atque Darium cogitarent, quando perfossi invii montes,