Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, agnosco inquit infelicita- [*](iam tum quom Rossbachius: tantum quod codd. ) [*](in ultimum Italiae angulum Halmius: in ultimo Italiae angulo codd,. ) [*](est 1: fuit B. )

p.112
tem Carthaginis. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.

Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare.

Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare.

Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque [*]()castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat.