Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Si quidem invictum Alpibus indomitumque armis Campani—quis crederet?—soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt. [*](et ipsius et exercitus Dukerus: et ipse et ipsius exercitus B. )

p.102

Permissum est interim respirare Romanis et quasi ab inferis emergere. Arma non erant: detracta sunt templis. Deerat iuventus: in sacramentum liberata servitia.

Egebat aerarium: opes suas senatus in medium libens protulit, nec praeter quod in bullis singulisque anulis erat quicquam sibi auri reliquerunt. Eques secutus exemplum imitataeque equitem tribus.

Denique vix suffecere tabulae, vix scribarum manus Laevino Marcelloque consulibus,

cum privatorum opes in publicum referrentur. Quid autem? In eligendis magistratibus quae centuriarum sapientia, cum iuniores a senioribus consilium de creandis consulibus petiverant. Quippe adversus hostem totiens victorem, tam callidum, non virtute tantum, sed suis etiam pugnare consiliis . oportebat.