Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Proelii vero forma mirabilis, cum illas celeris volucrisque [*](tamen tanta Voss.: tanta tamen BNL. ) [*](quod velocitas navium mari iuvaretur post amplectitur add. BI. ) [*](Duillio: ad uilio B: diullio L: duellio I. 1 264 B.C. )
p.80
hostium navis hae graves tardaeque conprehenderent. Longe illis nauticae artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra. Iniectae enim ferreae manus machinaeque validae, ante certamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi in solido decernere. Victor ergo apud Liparas mersa aut fugata hostium classe primum illum maritimum egit triumphum.