Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sed [*](et iuvenis par Halmius: iuvenis et par B. ) [*](obvias N L: cunctas B. ) [*](abscissam L Halmius: abscisam BN. )

p.78
ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur. Adfectabat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam, et eodem tempore paribus uterque votis ac viribus imperium orbis agitabat.

Igitur specie quidem socios iuvandi, re autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas rei, tamen—tanta [*]()in virtute fiducia est— ille rudis, ille pastorius populus vereque terrester ostendit nihil interesse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur.

Appio Claudio consule primum fretum ingressus est fabulosis infame monstris aestuque violentum; sed adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus violentiam pro munere amplecteretur, [*]()statimque ac sine mora Hieronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille ipse prius se victum quam hostem videret fateretur.

Duillio [*]()Cornelioque consulibus etiam mari congredi ausus est. Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit. Intra enim sexagesimum diem quam caesa silva fuerat centum sexaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte factae, sed quodam munere deorum conversae in naves atque mutatae arbores viderentur.