Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Lucio Cornelio Scipione consule,[*]()cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.

Olbiae hic, ibi Aleriae [*]()urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.

Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.

Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.

Prooemium [*]()belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt.