Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in- [*](mirabilis N Iahnius: mirabili BI. 1 280 B.C. )
Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.
In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.
Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias [*]()cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur.