Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una [*](Ciminius: Cyminius Rehd. man. sec.: geminius BIN. )
p.58
veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.