Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

sapienter ut senior suaserat: hic armis exutos mittere sub iugum maluit, ut nec amici forent beneficio et post flagitium hostes magis. Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce—horribile dictu—strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit; et in congressu arsisse omnium oculos hostis auctor fuit. Nec prius finis caedibus datus, quam iugum et hostibus et duci capto reposuerunt.

HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant.

Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta

p.56

quattuor agminum signa volitabant. Ciminius [*]()interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.

Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus. Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.

Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.

Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur.