Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Deinceps ad Caesarem Augustum centum et quinquaginta anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quasi robusta maturitas.

A Caesare Augusto in [*](gradus—aetas NL: quattuor gradibus romae aetas B. )

p.8
saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviruit.

Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.

Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui.

Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit.

Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.

Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.

Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, [*](See Introduction, p. x. )

p.10
adhibere placuit deos. Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios,

hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur.

Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium [*]()an iussu fratris, occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant.

Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex.