Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Quod cum inauguraretur, ceden- [*](sic: si B. ) [*](Gabii N: gravii B. ) [*](quasi Titzius: qna B I: quae N L. ) [*](sileret Hauptius: sic codd. )

p.24
tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus.

Placuit vatibus contumacia [*]()numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus [*]()aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit-

tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat [*]()libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit.

Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.

Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat.

Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum.

Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur.

Quid? ille [*](contumacia: contumatiam B. ) [*](molientibus: moventibus B. ) [*](aberat: aderat B. )

p.26
militiae artifex Tullus bellatoribus viris quam necessarius, ut acueret ratione virtutem. Quid? aedificator Ancus, ut urbem colonia [*]()extenderet, ponte iungeret, muro tueretur.

Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem.