Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.
Haec est prima aetas populi Romani et quasi infantia, quam habuit sub regibus septem, quadam fatorum industria tam variis ingenio, ut rei publicae ratio et utilitas postulabat.
Nam quid Romulo ardentius? tali opus fuit, ut invaderet regnum.
Quid Numa religiosius? Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur.
Quid? ille [*](contumacia: contumatiam B. ) [*](molientibus: moventibus B. ) [*](aberat: aderat B. )
Iam vero ornamenta Tarquinii et insignia quantam principi populo addiderunt ex ipso habitu dignitatem.
Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit.
Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.[*]()