Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, [*]()sumpta sunt.
Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,[*]()aetatis, artium [*](an ora. B 1.) [*](possem: posse B 1. ) [*](ea ante sumpta add. B: dei. Iahnius.) [*](dignitatis: dignitas B. )