Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ad istum modum divinationis astu captioso corraserant non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem. Quidni? Lacunosis incilibus

p.414
voraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestres semitas fessus evadere potui. Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.

Nec defuit qui, manu super dorsum meum iniecta, in ipso deae quam gerebam gremio scrutatus, repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum. Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutari terrerive potuere, sed mendacioso risu cavillantes, En inquiunt Indignae rei scaevitatem, qua plerumque insontes periclitantur homines! Propter unicum caliculum, quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus obtulit, noxios religionis antistites ad discrimen vocari capitis! Haec

p.416
et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.

Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia; nec die tantum, verum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum vertigine lucubrabant pervigilem farinam. Sed mihi, ne rudimentum servitii perhorrescerem scilicet, novus dominus loca lautia prolixe praebuit: nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus? adstituor et illico velata facie propellor ad incurva spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans vestigia vagarer errore certo. Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui sed, quamquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari vidissem, tamen, ut expers et ignarus operis, stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huiusmodi ministerio

p.418
satis inutilem me ad alium quempiam, utique leviorem laborem legatum iri, vel otiosum certe cibatum iri. Sed frustra sollertiam damnosam exercui: complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto plagas ingerentes acervatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis illico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem: