Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem advertit efferari, iamque inversa vite de vastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia, simulansque e re ad commovendam miserationem genua eius velle contingere, summissus atque incurvatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae graviter applodit, et statim qua pugnis, qua cubitis, qua morsibus, etiam de via lapide correpto totam faciem manusque eius et latera converberat Nec ille ut primum humi supinatus est, vel repugnare vel omnino munire se potuit sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis aggreditur: nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum

p.466
suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet. Nec oblitus ille veteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum attracto, hortulanus deorsus in ipsa tabernacula derepit in quandam cistulam et superingesto delitescit orificio.