Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi

p.452
aliquid et amplius duos vini cados. Nec moratus meus sacculo et utribus vacuis secum apportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat. Eo iam confecto viae spatio pervenimus ad praedictos agros, ibique statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat. Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus evenit ostentum. Una de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino velut ovum parere gestiens personabat. Eam suus dominus intuens O bona inquit Ancilla et satis fecunda quae multo iam tempore cotidianis nos partubus saginasti! Nunc etiam cogitas, ut video, gustulum nobis praeparare. Et heus inquit Puer, calathum fetui gallinaceo destinatum angulo solita collocato. Ita uti fuerat iussum procurante puero, gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipsos pedes domini praematurum sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum: non enim ovum, quod scimus illud, sed pinnis et unguibus et oculis et voce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari.