Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera; quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit: iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem: tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.

Res ipsa mihi poscere videtur ut huius quoque servitii mei

p.450
disciplinam exponam. Matutino me multis holeribus onustum proxumam civitatem deducere consuerat dominus atque ibi venditoribus tradita merce dorsum insidens meum sic hortum redire. Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus, post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat et assiduis pluviis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem, nedum mihi posset stramen aliquod vel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret. Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis invadens pedibus enitebar, ac ne suetis saltem cibariis ventrem meum replere poteram; namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae veteres et insuaves illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi succus cariem exolescunt.