Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis: Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus? Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum. Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere: iamque ultro foribus patefactis plenius an iam sim mansuefactus periclitantur. Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare: hoc enim libris etiam pristinis proditum observari solere.

Isto placito vas immane confestim aquae pellucidae de proxumo petitae fonte cunctantes adhuc offerunt mihi: at ego sine ulla mora progressus etiam obvio gradu satis sitienter pronus et totum caput inferens salutares vere equidem illas aquas hauriebam. Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud

p.406
periclitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem. Ad istum modum vitato duplici periculo, die sequenti rursum divinis exuviis onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad viam. Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.