Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse: nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie. Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur. Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem. Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer: quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum

p.404
lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi.

Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis: Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus? Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum. Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere: iamque ultro foribus patefactis plenius an iam sim mansuefactus periclitantur. Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare: hoc enim libris etiam pristinis proditum observari solere.

Isto placito vas immane confestim aquae pellucidae de proxumo petitae fonte cunctantes adhuc offerunt mihi: at ego sine ulla mora progressus etiam obvio gradu satis sitienter pronus et totum caput inferens salutares vere equidem illas aquas hauriebam. Iamque et plausus manuum et aurium flexus et ductum capistri et quidvis aliud

p.406
periclitantium placide patiebar, quoad contra vesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis approbarem. Ad istum modum vitato duplici periculo, die sequenti rursum divinis exuviis onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad viam. Nec paucis casulis atque castellis oberratis devertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut memorabant incolae, inter semiruta vestigia conditum, et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam vos etiam cognoscatis volo.

Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam, satis quidem tenuis et ipsa, verum tamen postrema lascivia famigerabilis. Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter: ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit. Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante: tunc mulier callida et ad [*](Vesana praesumptio has a double meaning which it is not easy to render into English. Lucius had stated above )

p.408
huiusmodi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!

Sic confutatus maritus Et quid istic est? ait Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae prospexi. Vides istud dolium, quod semper vacuum frustra locum detinet tantum et revera praeter impedimentum conversationis nostrae nihil praestat amplius? Istud ego quinque denariis cuidam venditavi; et adest, ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori. E re nata fallacia, mulier temerarium tollens cachinnum Magnum inquit Istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit. Additamento pretii laetus maritus Et quis est ille, ait Qui tanto praestinavit? At illa Olim, inepte, inquit

p.410
Descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus.

Nec ille sermoni mulieris defuit sed exsurgens alacriter Vis inquit Verum scire, materfamilias? Hoc tibi dolium nimis vetustum est et multifariam rimis hiantibus quassum ; ad maritumque eius dissimulanter conversus Quin tu, quicunque es homuncio, lucernam ait Actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter an aptum usui possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere? Nec quicquam moratus ac suspicatus acer et egregius ille maritus, accensa lucerna, Discede, inquit Frater, et otiosus assiste, donec probe procuratum istud tibi repraesentem, et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere. At vero adulter, I bellissimus ille pusio, inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincurvatus secure dedolabat. Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre: hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto, acceptis septem denariis, calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre.

Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati vaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes novum quaestus genus sibi comminiscuntur. Sorte unica pro casibus [*]() [*](Casibus is the emendation of the Dutch editors,Colvius and Oudendorp for the MSS' meaningless casulis. )

p.412
pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur. Sors haec erat: Ideo coniuncti terram proscindunt boves, ut in futurum laeta germinent sata. Tum si qui matrimonium forte coaptantes interrogarent, rem ipsam responderi aiebant, iungendos, connubio et satis liberum procreandis. Si possessiones praestinaturus quaereret, merito boves ut et iugum et arva sementis florentia pronuntiari. Si qui de profectione sollicitus divinum caperet auspicium. iunctos iam paratosque quadripedum cunctorum mansuetissimos et lucrum promitti de glebae germine. Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.

Ad istum modum divinationis astu captioso corraserant non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem. Quidni? Lacunosis incilibus

p.414
voraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestres semitas fessus evadere potui. Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium pervaserint.