Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, irrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proxumo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse: nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie. Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur. Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem. Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis pervicaci rabie possessus ac peresus absumerer: quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum

p.404
lectum abiectus post multum equidem temporis somnum humanum quievi.

Iamque clara die, mollitie cubiculi refota lassitudine, vegetus exsurgo atque illos, qui meae tutelae pervigiles excubias agitaverant, ausculto de meis sic altercare fortunis: Adhuccine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus? Immo vero iam virus increscente saevitia prorsus extinctum. Sic opinionis variae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere: iamque ultro foribus patefactis plenius an iam sim mansuefactus periclitantur. Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam pelvem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis allibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare: hoc enim libris etiam pristinis proditum observari solere.