Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed ardentem Philesitheri vigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit, atque hac ipsa potissimum famosa castitate et

p.428
insignis tutelae nimietate instinctus atque inflammatus, quidvis facere, quidvis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur viribus; certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates perviae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanetus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medelam cruciatui deprecatur; nam sibi statutam decretamque mortem proximare ni maturius cupito potiatur: nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset. His et huiuscemodi suadelis validum addebat cuneum, qui rigentem prorsus servi tenacitatem violenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei novitate nimia candentes solidos aureos, quorum viginti quidem puellae destinasset, ipsi vero decem libenter offerret.

Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus: nee auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu pervectus videbat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo, miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diversas sententias carpebatur ae distrahebatur: illic fides, hic lucrum; illic cruciatus, hic voluptas. Ad postremum tamen formidinem mortis vicit aurum:

p.430
nec saltem spatio cupido formosae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas invaserat pestilens avaritia, ut quamvis herilis eum commutatio domi cohiberet, aurum tamen foras evocaret. Tunc devorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert: nec a genuina levitate descivit mulier sed execrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est. Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat [*]()Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit; et tenet nummos aureos manus Myrmecis quae nec aereos norat.

Iamque nocte promota solum perducit ad domum, probeque capite contectum amatorem strenuum infert adusque dominae cubiculum. Commodum novis amplexibus amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites; et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate improvisus maritus assistit. Suae domus ianuam iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores verberat, et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira comminatur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras! sibi causabatur obsistere quin clavem curiose absconditam repperiret: interdum Philesitherus cognito strepitu raptim tunicas iniectus sed plane prae [*](A verb is required to complete the sense. Praecipitat is van der Vliet's suggestion. )

p.432
turbatione pedibus intectis procurrit cubiculo. Tunc Myrmex tandem clave pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum, eoque propere cubiculum petente, clandestino transcursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limine liberato securus sui clausa domo rursum sei reddidit quieti.

Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum

p.434
summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer [*]()obtundens, At te inquit Nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas. Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.”

Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi. Ad haec anus: Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam, et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die [*]() [*](The MSS have clementer, which must surely be wrong, and Pricaeus suggested inclementer. I have, with some diffidence, written dementer. ) [*](The MSS have meridie; but the old woman has just said that she will be back at evening, so that I have printed Helm's emendation. )

p.436
propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.

Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat. Tunc uxor egregia diras devotiones in eum deprecata et crurum ei fragium abominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alveo ligneo, quo frumenta confusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita vultum, percontatur dei marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus afforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans assidue, Nefarium inquit Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecora foedavit! Iuro per istam ego sanctam Cererem, me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere. His instincta verbis mariti audacissima uxor

p.438
noscendae rei cupiens non cessat obtundere totam prorsus a principio fabulam promeret: nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:

Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam: cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem. Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit viminea cavea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulphuris inalbabat, eoque iam, ut sibi videbatur, tutissime celata mensam nobiscum secura participat. Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat.

Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis—quod enim putaret ab ea profectum—solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem; inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum: nec

p.440
suadela mea sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semivivum illum in proxumum deportat angiportum. Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,[*]()quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare. Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum.