Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen

p.424
velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.

Denique die quadam madidae [*]()illius aniculae, sermo talis meas affertur aures: “ De isto quidem, mi herilis, tecum ipsa videris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuavis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignaviter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos volentes amplexus discruciat. Quanto melior Philesitherus adulescens et formosus, et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus, dignus Hercule solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam auream capite gestare, vel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. Audi denique et amatorum diversum ingenium compara.