Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat

p.392
ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.

Ad istum modum palantes omnem illam depraedabantur regionem. Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes: a quodam colono fictae vaticinationis mendacio pinguissimum deposcunt arietem, qui deam Syriam esurientem suo satiaret sacrificio, probeque disposita cenula balneas obeunt ac dehinc lauti quendam fortissimum rusticanum, industria laterum atque imis ventris bene praeparatum, comitem cenae secum adducunt paucisque admodum praegustatis olusculis, ante ipsam mensam spurcissima illa propudia ad illicitae libidinis extrema flagitia infandis uriginibus offerantur, passimque circumfusi nudatum supinatumque iuvenem execrandis oribus flagitabant. Nec diu

p.394
tale facinus meis oculis tolerantibus Porro Quirites proclamare gestivi, sed viduatum ceteris syllabis ac litteris processit O tantum, sane clarum ac validum et asino proprium sed inopportuno plane tempore: namque de pago proxumo complures iuvenes abactum sibi noctu perquirentes asellum, nimioque studio cuncta devorsoria scrutantes, intus aedium audito, ruditu meo, praedam absconditum latibulis aedium rati, coram rem invasuri suam improvisi conferto gradu se penetrant, palamque illos execrandas foeditates obeuntes deprehendunt: iam iamque vicinos undique percientes turpissimam scaenam patefaciunt, insuper ridicule sacerdotum purissimam laudantes castimoniam.

Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri; deaque vehiculo meo sublata et humi reposita cunctis stramentis me renudatum ac de quadam quercu destinatum flagro illo pecuinis ossibus catenato verberantes paene ad extremam confecerant mortem. Fuit unus qui poplites meos enervare secure sua comminaretur, quod de pudore illo candido scilicet suo tam deformiter triumphassem: sed ceteri non meae salutis sed simulacri iacentis contemplatione in a ita me retinendum censuere. Rursum itaque me

p.396
refertum sarcinis planis gladiis minantes perveniunt ad quandam nobilem civitatem. Inibi vir principalis et alias religiosus et eximie deam reverens, tinnitu cymbalorum et sonu tympanorum cantusque Phrygii mulcentibus modulis excitus, procurrit obviam, deamque votivo suscipiens hospitio nos omnes intra consaeptum domus amplissimae constituit, numenque summa veneratione atque hostiis opimis placare contendit.

Hic ego me potissimum capitis periclitatum memini. Nam quidam colonus partem venationis, immanis cervi pinguissimum femus, domino illi suo muneri miserat, quod incuriose pone culinae fores non altiuscule suspensum canis adaeque venaticus latenter invaserat, laetusque, praeda propere custodientes oculos evaserat. Quo damno cognito suaque reprehensa neglegentia cocus diu lamentatus lacrimis inefficacibus, iam iamque domino cenam flagitante maerens et utcunque metuens altius, filio suo parvulo consalutato arreptoque funiculo, mortem sibi nexu laquei comparabat. Nee tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum violenter invadens manibus ambabus Adeone inquit Praesenti malo perterritus mente excidisti tua, nee fortuitum istud remedium, quod deum providentia subministrat, intuens? Nam si quid in ultimo fortunae turbine resipiscis, expergite mi ausculta et advenam istum asinum remoto quodam loco deductum iugula, femusque eius ad similitudinem

p.398
perditi detractum et accuratius in protrimentis sapidissime percoctum appone domino cervini vicem. Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
p.400

Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui; protinusque vinculo, quo fueram deligatus, abrupto, cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus velitatus; illicoque me, raptim transcursa proxima porticu, triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto nec pauca rerum apparatus cibarii, mensas etiam [*]()impetu meo collido atque disturbo. Qua rerum deformi strage pater familias commotus, ut importunum atque lascivum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum iubet cohiberi, ne rursum convivium placidum simili petulantia dissiparem. Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris, Sed nimirum nihil Fortuna renuente licet homini nato dexterum provenire, nec consilio prudenti vel! remedio sagaci divinae providentiae fatalis dispositio subverti vel reformari potest. Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse videbatur, periculum grande, immo praesens [*](In the best MSS after the word etiam a word which looks like gen has been erased. It has been suggested by Helm that geniales, cheerful, should be supplied. )

p.402
exitium conflavit aliud.