Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant. Eum rogavit unus e nostris haberetne venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum. At ille diu capite quassanti Vos autem inquit De cibo vel poculo) vel omnino ulla refectione nunc cogitatis? An nulli scitis quo loco comederitis? Et cum dicto conductis oviculis conversus longe recessit. Quae vox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit: ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
Per fortunas vestrosque genios, sic ad meae senectutis spatia validi laetique veniatis, decepto seni subsistite meumque parvulum ab inferis ereptum canis meis reddite. Nepos namque meus et itineris huius suavis comes dum forte passerem incantantem saepiculae consectatur arripere, delapsus in proxumam foveam, quae fruticibus imis subpatet, in extremo iam vitae consistit periculo, quippe cum de fletu ac voce
p.378
ipsius avum sibi saepicule clamitantis vivere illum quidem sentiam, sed per corporis, ut videtis, mei defectam valitudinem opitulari nequeam. At vobis aetatis et roboris beneficio facile est suppetiari miserrimo seni puerumque illum novissimum successionis meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere.
Sic deprecantis suamque canitiem distrahentis totos quidem miseruit; sed unus prae ceteris et animo fortior et aetate iuvenior et corpore validior, quique solus praeter alios incolumis proelium superius evaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer, ille decidisset, monstrantem digito non longe frutices horridos senem illum impigre comitatur. Ac dum pabulo nostro suaque cura refecti sarcinulis quisque sumptis suis viam capessunt, clamore primum nominatim cientes illum iuvenem frequenter inclamant; mox mora diutina commoti mittunt e suis arcessitorem unum, qui requisitum comitem tempestivae viae commonefactum reduceret. At ille modicum commoratus refert sese buxanti pallore trepidus miraque [*]()super conservo suo renuntiat: conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum. Qua re cognita et cum pastoris sermone collata, qui saevum prorsus hunc illum nec alium locorum inquilinum praeminabatur, pestilenti deserta regione velociori se fuga proripiunt. nosque pellunt crebris tundentes fustibus.
Celerrime denique longo [*](MSS mira. Some connecting particle is needed, and we must write either et mira or miraque.)
p.380
itinere confecto pagum quendam accedimus, ibique totam perquiescimus noctem; ubi coeptum facinus oppido memorabile narrare cupio. Servus quidam, cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat suus, quique possessionem maximam illam, in quam deverteramus, villicabat, habens ex eodem famulitio conservam coniugam, liberae cuiusdam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine. Quo dolore paclicatus uxor eius instricta cunctas mariti rationes et quicquid horreo reconditum continebatur admoto combussit igne. Nec tali damno tori sui contumeliam vindicasse contenta, iam contra sua saeviens viscera laqueum sibi nectit infantulumque, quem de eodem marito iamdudum susceperat, eodem funiculo nectit seque per altissimum puteum, appendicem parvulum trahens praecipitat. Quam mortem dominus eorum aegerrime sustinens arreptum servulum, qui causam tanti sceleris uxori suae praestiterat, nudum ac totum melle perlitum firmiter alligavit arbori ficulneae, cuius in ipso carioso stipite inhabitantium formicarum nidificia borribant et ultro citro commeabant multiiuga scaturigine. Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
Hac quoque detestabili deserta mansione, paganos
p.382
in summo luctu relinquentes, rursum pergimus dieque tota campestres emensi vias civitatem quandam populosam et nobilem iam fessi pervenimus. Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat. Triduo denique iumentorum refectis corporibus, quo vendibiliores videremur, ad mercatum producimur magnaque voce praeconis pretia singulis nuntiantis equi atque alii asini opulentis emptoribus praestinantur; at me relictum solum ac subsecivum cum, fastidio plerique praeteribant. Iamque taedio contreetationis eorum, qui de dentibus meis aetatem computabant, manum cuiusdam faetore sordentem, qui gingivas identidem meas putidis scalpebat digitis, mordicus arreptam plenissime conterui: quae res circumstantium ab emptione mea utpote ferocissimi deterruit animos. Tunc praeco diruptis faucibus et rauca voce saucius in meas fortunas ridiculos construebat iocos: Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum? Atque ideo vel donemus eum
p.384
cuipiam, si qui tamen faenum suum perdere non gravatur.
Ad istum modum praeco ille cachinnos circumstantibus commovebat. Sed illa fortuna mea saevissima, quam per tot regiones iam fugiens effugere vel praecedentibus malis placare non potui, rursum in me caecos detorsit oculos et emptorem aptissimum duris meis casibus mire repertum obiecit. Scitote qualem: cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt. Is nimio praestinandi studio praeconem rogat cuiatis essem: at ille Cappadocum me et satis forticulum denuntiat. Rursum requirit annos aetatis meae: sed praeco lasciviens: Mathematicus quidem, qui stellas eius disposuit, quintum ei numeravit annum; sed ipse scilicet melius istud de suis novit professionibus. Quanquam enim prudens crimen Corneliae legis incurram, si civem Romanum pro servo tibi vendidero, quin emis bonum et frugi mancipium, quod te et foris et domi poterit iuvare? Sed exinde odiosus emptor aliud de alio non desinit quaerere, denique de mansuetudine etiam mea percontatur anxie.
At praeco Vervecem, inquit Non asinum vides ad usus omnes quietum; non mordacem, nec calcitronem quidem sed prorsus ut in asini corio modestum hominem inhabitare credas. Quae res cognitu non ardua: nam si faciem tuam
p.386
mediis eius feminibus immiseris, facile periclitaberis quam grandem tibi demonstret patientiam. Sic praeco lurchonem tractabat dicacule; sed ille cognito cavillatu, similis indignanti At te inquit Cadaver surdum et mutum delirumque praeconem, omnipotens et omniparens dea Syria et sanctus Sabadius et Bellona et Mater Idaea, et cum suo Adone Venus domina caecum reddant, qui scurrilibus iamdudum contra me velitaris iocis. An me putas, inepte, iumento fero posse deam committere, ut turbatum repente divinum deiciat sumulacrum, egoque miser cogar crinibus solutis discurrere et deae meae humi iacenti aliquem medicum quaerere? Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret. Sed praevenit cogitatum meum emptor anxius pretio depenso statim, quod quidem gaudens dominus scilicet taedio mei facile suscepit, septemdecim denarium, et illico me tumida spartea deligatum tradidit Philebo: hoc enim nomine censet batur iam meus dominus.
At ille susceptum novicium famulum trahebat ad domum statimque illinc de primo limine proclamat: Puellae, servum vobis pulchellum en ecce mercata perduxi. Sed illae puella chorus erat cinaedorum, quae statim exultantes in gaudium, fracta et rauca et effeminata voce clamores
p.388
absonos intollunt, rati scilicet vere quempiam hominem servulum ministerio suo paratum. Sed postquam non cervam pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus. Hic me simul domi conspexit libenter, appositis largiter cibariis, gaudens alloquitur: Venisti tandem miserrimi laboris vicarius: sed diu vivas et dominis placeas et meis defectis iam lateribus consulas. Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.
Die sequenti variis coloribus indusiati et deformiter quisque formati, facie caenoso pigmento delita et oculis obunctis graphice prodeunt; mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum
p.390
lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis; deamque serico contectam amiculo mihi gerendam imponunt brachiisque suis humero tenus renudatis, attollentes immanes gladios ac secures, evantes exsiliunt incitante tibiae cantu lymphaticum tripudium. Nec paucis pererratis casulis ad quandam villam possessoris beati perveniunt et ab ingressu primo statim absonis ululatibus constrepentes fanatice pervolant, diuque capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus crinesque pendulos in circulum rotantes, et nonnunquam morsibus suos incursantes musculos, ad postremum ancipiti ferro quod gerebant sua quisque brachia dissicant. Inter haec unus ex illis bacchatur effusius ac de imis praecordiis anhelitus crebros referens, velut numinis divino spiritu repletus, simulabat sauciam vecordiam, prorsus quasi deum praesentia soleant homines non sui fieri me liores sed debiles effici vel aegroti.
Specta denique quale caelesti providentia meritum reportaverit. Infit vaticinatione clamosa conficto mendacio semel ipsum incessere atque criminari, quasi contra fas sanctae religionis dissignasset aliquid et insuper iustas poenas noxi facinoris ipse de se suis manibus exposcere. Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat
p.392
ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus. Cerneres prosectu gladiorum ictuque flagrorum solum spurcitia sanguinis effeminati madescere. Quae res incutiebat mihi non parvam sollicitudinem videnti tot vulneribus largiter profusum cruorem, ne quo casu deae peregrinae stomachus, ut quorundam hominum lactem, sic illa sanguinem concupisceret asininum. Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus. Avidis animis corradentes omnia et in sacculos huic quaestui de industria praeparatos farcientes dorso meo congerunt, ut duplici scilicet sarcinae pondere gravatus, et horreum simul et templum incederem.