Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Placuit Thrasyllo scaena feralium nuptiarum: nec sequius aliquid suspicatus sed expectatione turbidus de diei tantum spatio et vesperae mora querebatur. Sed ubi sol tandem nocti decessit, exi imperio Charites adornatus et nutricis captiosa vigilia deceptus irrepit cubiculum pronus spei. Tunc anus de iussu dominae blandiens ei furtim depromptis calicibus et oenophoro, quod immixtum vino soporiferum gerebat venenum, crebris potionibus avide ac secure haurientem, mentita dominae tarditatem, quasi parentem assideret aegrotum, facile sepelivit ad somnum. Iamque eo ad omnes iniurias exposito ac supinato, introvocata Charite masculis animis impetuque diro fremens invadit ac supersistit sicarium:

En inquit Fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus. Haec est illa dextera quae meum sanguinem fudit, hoc pectus quod fraudulentas ambages in meum concinnavit exitium, oculi isti quibus male placui,

p.364
qui quodam modo futuras tenebras auspicantes venientes poenas antecedunt. Quiesce securus, beate somniare. Non ego gladio, non ferro petam: absit ut simili mortis genere cum marito meo coaequeris. Vivo tibi morientur oculi, nec quicquam videbis nisi dormiens. Faxo feliciorem necem inimici tui quam vitam tuam sentias. Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem; et diu quaeres dexteram quae tuas expugnavit pupulas, quodque est in aerumna miserrimum, nescies de quo queraris. At ego sepulchrum mei Tlepolemi tuo luminum cruore libabo et sanctis manibus eius istis oculis parentabo. Sed quid mora temporis dignum cruciatum lucraris et meos forsitan tibi pestiferos imaginaris amplexus? Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem evigila caliginem: attolle vacuam faciem, vindictam recognosce, infortunium intellege, aerumnas computa. Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos. Ultrices habebis pronubas, et orbitatem comitem et perpetuae conscientiae stimulum.