Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere.

Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.

Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus

p.346
obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?
p.348

Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.