Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere.
Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.
Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus