Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,” et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et En inquit Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.
Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite: sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis