Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret: sed quod solum poteram tacitus licet serae vindictae gratulabar. Et cadaver quidem disiectis partibus tandem totum repertum aegreque concinnatum ibidem terrae dedere, meum vero Bellerophontem, abactorem indubitatum cruentumque percussorem criminantes, ad casas interim suas vinctum perducunt, quoad renascenti die sequenti deductus ad magistratus, ut aiebant, poenae redderetur. Interim dum puerum illum parentes sui plangoribus querebantur et adveniens ecce rusticus nequaquam promissum suum frustratus destinatam sectionem meam flagitat, Non est in his inquit

p.340
unus Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere: nee tibi ministerium deerit istorum.

Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum: nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit: Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes,

p.342
postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres. An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida: senties, efficiam, misero dolori naturales vires adesse.

Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.

p.344

NOCTIS gallicinio venit quidam iuvenis e proxuma civitate, ut quidem mihi videbatur unus ex famulis Charites, puellae illius quae mecum apud latrones pares aerumnas exanclaverat. Is de eius exitio et domus totius infortunio mira ac nefanda,ignem propter assidens, inter conservorum frequentiam sic annuntiabat: “Equisones opilionesque, etiam busequae, fuit Charite nobis, quae misella et quidem casu gravissimo, nec vero incomitata Manes adivit. Sed ut cuncta noritis, referam vobis a capite quae gesta sunt, quaeque possent merito doctiores, quibus stilos Fortuna subministrat, in historiae specimen chartis involvere.

Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine: idque sic erat et fama dicebat.

Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus

p.346
obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus. Ac dum herilis puella in boni Tlepolemi manum venerat, firmiter deorsus delapsum nutriens amorem et denegati thalami permiscens indignationem, cruento facinori quaerebat accessum. Nanctus denique praesentiae suae tempestillam occasionem, sceleri quod diu cogitarat accingitur, ac die, quo praedonum infestis mucronibus puella fuerat astu virtutibusque sponsi sui liberata, turbae gratulantium exultans insigniter permiscuit sese salutique praesenti ac futurae suboli novorum maritorum gaudibundus, ad honorem splendidae prosapiae inter praecipuos hospites domum nostram receptus, occultato consilio sceleris, amici fidelissimi personam mentiebatur. Iamque sermonibus assiduis et conversatione frequenti, nonnunquam etiam cena poculoque communi carior cariorque factus, in profundam ruinam cupidinis sese paulatim nescius praecipitaverat. Quidni, cum flamma saevi amoris parva quidem primo vapore delectet, sed fomentis consuetudinis exaestuans immodicis ardoribus totos amburat homines?
p.348