Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities

p.262
ancillae meae?; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praetera in villa sine; testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.

His editis involat eam vestemque plurifariam diloricat, capilloque discisso et capite conquassato graviter affligit, et accepto frumento et hordeo et milio et papavere et eicere et lente et faba commixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam: Videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum sedulo ministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuam periclitabor. Discem seminum istorum passivam congeriem singulisque granis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opus expeditum approbato mihi. Sic assignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. Nec Psyche manus admolitur inconditae

p.264
illi et inextricabili moli, sed humanitate praecepti consternata silens obstupescite Tunc formicula illa parvula atque ruricola, certa difficultatis tantae laborisque, miserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execrata discurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarum classem: Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite. Ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undae summoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimque distributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.

Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti; et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit. Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret. Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata. Sed Aurora commodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: Videsne illud nemus quod fluvio

p.266
praeterluenti ripisque longis attenditur, cuius imi frutices [*]()vicinum fontem despiciunt? Oves ibi nitentes aurique colore [*]()florentes incustodito pastu vagantur: inde dei coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo.

Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae [*]()contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.

Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo [*]() [*](Cuius must necessarily refer to the grove, and not to the river, so that the MSS' gurgites cannot stand. Van der Vliet's frutices is a possible suggestion. ) [*](This is the correction of the older editors for the unintelligible aurive cole of the MSS. ) [*]( So Salmasius for the MSS' istius orae. ) [*]( Why should Psyche be sorry that she had listened to the reed, as the MSS (reading paenitendo) imply? The exact opposite is the case, and is supplied by Petschenig's emendation as in the text.)

p.268
diligenter instructa illa cessavit, sed observatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestum gremium Veneri reportat. Nec tamen apud dominam saltem secundi laboris periculum secundum testimonium meruit, sed contortis superciliis surridens amarum sic inquit: Nec me praeterit huius quoque facti auctor adulterinus. Sed iam nunc ego sedulo periclitabor, an oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt? Indidem mihi de summi fontis penita scaturigine rorem rigentem hauritum ista confestim defer urnula. Sic aiens crystallo dedolatum vasculum, insuper ei graviora comminata, tradidit.