Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Nec Mercurius omisit obsequium: nam per omnium ora populorum passim discurrens sic

p.260
mandatae praedicationis munus exsequebatur: Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa. Venere septem savia suavia et unum blandientis appulsu linguae longe mellitum. Ad hunc modum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omnium mortalium studium arrexerat: quae res nunc vel maxime sustulit Psyches omnem cunctationem. Iamque fores et ius dominae proximanti occurrit una de famulitione Veneris, nomine Consuetudo, statimque, quantum maxime potuit, exclamat: Tandem, ancilla nequissima, dominam habere te scire coepisti? An pro cetera morum tuorum temeritate istud quoque nescire te fingis, quantos labores circa tuas inquisitiones sustinuerimus? Sed bene, quod meas potissimum manus incidisti et inter Orci cancros iam ipsos haesisti, datura scilicet actutum tantae contumaciae poenas;

et audaciter in capillos eius immissa manu trahebat eam nequaquam renitentem. Quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venus, laetissimum cachinnum extollit, et qualem solent frequenter irati caputque quatiens et ascalpens aurem dexteram Tandem inquit Dignata es socrum tuam salutare? An potius maritum, qui tuo vulnere periclitatur, intervisere venisti? Sed esto secura; iam enim excipiam te ut bonam nurum condecet: et Ubi sunt inquit Sollicitudo atque Tristities

p.262
ancillae meae?; quibus intro vocatis torquendam tradidit eam. At illae sequentes herile praeceptum, Psychen misellam flagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominae conspectui reddunt. Tunc rursus sublato risu Venus Et ecce inquit Nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationem, unde me praeclara subole aviam beatam scilicet faciat. Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet. Quamquam inepta ego frustra filium dicam: impares enim nuptiae, et praetera in villa sine; testibus, et patre non consentiente factae legitimae non possunt videri, ac per hoc spurius iste nascetur, si tamen partum omnino perferre te patiemur.