Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
et unus Quousque inquit Ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?, et alius: Quid quod et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde
Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen [*](The MSS have recurrunt relatori taedio. Van der Vlietl proposed reliqua ipsi laturi for the middle word, and I have followed him, omitting the ipsi. )
Ego simul voluntariae fugae voto et liberandae virginis studio, sed et plagarum suasu, quae mel saepicule commonebant, equestri celeritate quadripedi cursu solum replaudens virgini delicatas voculas adhinnire temptabam. Sed et scabendi dorsi mei simulatione nonnunquam obliquata cervice pedes decoros puellae basiabam.
Sed nec inter cibos delicatos et otium profundum vitaeque totius beatitudinem deerit tibi dignitas gloriosa: nam memoriam praesentis fortunae meae divinaeque providentiae perpetua testatione signabo, et depictam in tabula fugae praesentis imaginem meae domus atrio dedicabo. Visetur et in fabulis audietur doctorumque stilis rudis perpetuabitur historia Asino vectore virgo regia fugiens captivitatem. Accedes antiquis et ipse miraculis et [*](The MSS are here very uncertain and have been altered and erased. Mollibo is Leo's suggestion, which I combine with the comptas (MSS compta) of Kronenberg. )
et unus e numero sic appellat: Quorsum istam festinanti vestigio lucubratis viam nec noctis intempestae Manes Larvasque formidatis? An tu, probissima puella, parentes tuos intervisere properabas? Sed nos et solitudini tuae praesidium praestabimus et ad parentes tuos iter monstrabimus, et unus manu secutus prehenso loro retrorsum me circumtorquet, nec baculi nodosi quod gerebat suetis ictibus temperat. Tunc ingratis ad promptum recurrens exitium reminiscor doloris ungulae et occipio
Ac dum avida voracitate cuncta contruncant, iam incipiunt de nostra poena suaque vindicta secum considerare. Et utpote in coetu turbulento variae fuere sententiae, ut primus vivam cremari censeret puellam, secundus bestiis obici suaderet, tertius patibulo suffigi iuberet, quartus tormentis excarnificari praeciperet; certe calculo cunctorum utcumque mors ei fuerat destinata. Tunc unus omnium sedato tumultu, placido sermone sic orsus est: “Nec sectae collegii nec mansuetudini singulorum ac ne meae quidem modestiae congruit pati vos ultra modum delictique saevire terminum, nec feras nec cruces nec ignes nec tormenta ac ne mortis quidem maturatae festinas tenebras accersere. Meis itaque consiliis auscultantes vitam puellae, sed quam meretur,
Sic enim cuncta, quae recte statuistis, ambo sustinebunt; et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera. Sed et ceteras eius aerumnas et tormenta numerate: mortuae bestiae ipsa vivens ventrem habitabit, tum factore nimio nares excruciante [*]()aestu et inediae diutinae letali fame tabescet, nec suis saltem liberis manibus mortem sibi fabricare poterit.” Talibus dictis non pedibus sed totis animis latrones in eius vadunt sententiam. Quam meis tam magnis auribus accipiens, quid aliud quam meum crastinum deflebam cadaver? [*](This word is not in the MSS. Some participle governing nares seems to have dropped out. )
Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent, et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam
Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent. Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones,
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scacvitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.
Talibus cogitationibus fluctuantem subit me illa cura potior, qua statuto consilio latronum manibus virginis decretam me victimam recordabar, ventremque crebro suspiciens meum iam misellam puellam parturibam. Sed ille qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum, quo« insutu laciniae contexerat quosque variis viatoribus [*](The MSS have here quamquam. The correction was made by Beroaldus. )