Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur: accumbebat summum torum maritus, Psychen gremia suo complexus; sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae
Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula; sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem. Ecce confecto nescioquo gravi proelio latrones adveniunt onusti; nonnulli tamen, immo promptiores, vulneratis domi relictis et plagas recurantibus, ipsi ad reliquas occultatas in quadam spelunca sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt; prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent: unde crebris aeque ingestis ictibus crure dextero et ungula sinistra me debilitatum aegre ad exsurgendum compellunt,