Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sic turris illa prospicua vaticinationis munus explicuit. Nec morata Psyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulis, infernum decurrit meatum transitoque per silentium asinaria debili et amnica stipe vectori data, neglecto superi natantis mortui desiderio, et spretis textricum subdolis precibus, et offulae cibo sopita canis horrenda rabie, domum Proserpinae penetrat: nec offerentis

p.278
hospitae sedile delicatum vel cibum beatum amplexi sed ante pedes eius residens humilis, cibario pane contenta, Veneriam pertulit legationem, statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit, et offulae sequentis fraude caninis latratibus obseratis, residuaque navitae reddita stipe, longe vegetior ab inferis recurrit. Et repetita atque adorata candida ista luce, quanquam festinans obsequium terminare, mentem capitur temeraria curiositate, et Ecce inquit Inepta ego divinae fori mositatis gerula, quae nec tantillum quidem indidem mihi delibo, vel sic illi amatori meo formoso placitura,

et cum dicto reserat pyxidem: nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet; et iacebat immobilis et nihil aliud quam dormiens cadaver. Sed Cupido iam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiam tolerans, per altissimam cubiculi, quo cohibebatur, elapsus fenestram, refectisque pinnis aliquanta quiete, longe velocius provolans Psychen accurrit suam, detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidis sedem recondito, Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat, et Ecce inquit Rursum perieras, misella, simili curiositate. Sed interim quidem tu provinciam, quae tibi matris meae praecepto mandata est, exsequere naviter; cetera egomet videro. His dictis amator levis in pinnas se dedit, Psyche vero confestim Veneri munus reportat Proserpinae.

p.280