Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nec tamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit: nam sic eam maiora atque peiora flagitia comminans appellat, renidens exitiabile: Iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus malefica, quae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter; sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem (et dedit) Protinusque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige. Tunc conferens pyxidem Proserpinae, Petit de te Venus, dicito, Modicum de tua mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens: nam quod habuit dum filium curat aegrotum consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito, quia me necesse est indidem delitam theatrum deorum frequentare.
Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit: quidni, quae suis pedibus ultro ad Tartarum Manesque commeare cogeretur? Nec cunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtam indidem sese datura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recta atque pulcherrime se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam, et Quid te inquit Praecipitem, o misella, quaeris extinguere? Quidque iam novissimo periculo laborique isto temere succumbis? Nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatus, ibis quidem profecto ad imum Tartarum, sed inde nullo pacto redire poteris. [*](The MSS here read minantes or potantes, showing signs of erasure and alteration. Permittentes is due to Bluemner, who )