Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum praecipitia fluvialis rupis habitura. Sed inde de fluvio musicae suavis nutricula leni crepitu dulcis aurae divinitus inspirata sic vaticinatur arundo viridis: Psyche, tantis aerumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas nec vero istud horae [*]()contra formidabiles oves feras aditum, quoad de solis flagrantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuque acuto et fronte saxea et nonnunquam venenatis morsibus in exitium saevire mortalium Sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quae mecum simul unum fluentum bibit, latenter abscondere. Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit.
Sic arundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat: nec auscultatu impaenitendo [*]() [*](Cuius must necessarily refer to the grove, and not to the river, so that the MSS' gurgites cannot stand. Van der Vliet's frutices is a possible suggestion. ) [*](This is the correction of the older editors for the unintelligible aurive cole of the MSS. ) [*]( So Salmasius for the MSS' istius orae. ) [*]( Why should Psyche be sorry that she had listened to the reed, as the MSS (reading paenitendo) imply? The exact opposite is the case, and is supplied by Petschenig's emendation as in the text.)