Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum

p.204
cenatorium rata refectui suo commodum, libens accumbit. Et illico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa, nullo serviente sed tantum spiritui quodam impulsa, subministrantur: nec quemquam tamen illa videre poterat, sed verba tantum audiebat excidentia et solas voces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit et cantavit invisus et alius citharam pulsavit, quae videbatur nec ipsa: tunc. modulatae multitudinis conferta vox aures eius affertur, ut, quamvis hominum nemo pareret, chorus tamen esse pateret.

Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat: iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat,et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat: statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium. Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta

p.206
cognorant, propereque maestae atque lugubres deserto Lare certatim ad parentum suorum conspectum affatumque perrexerant.