Sic locuto deo pastore, nulloque sermone reddito sed adorato tantum numine salutari, Psyche pergit ire. Sed cum aliquam multum viae laboranti vestigio pererrasset, inscio quodam tramite, iam die labente, accedit quandam civitatem, in qua regnum maritus unius sororis eius obtinebat. Qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sorori desiderat;
p.238
mox inducta, mutuis amplexibus alternae salutationis expletis, percontanti causas adventus sui sic incipit: Meministi consilium vestrum, scilicet quo mihi suasistis ut bestiam, quae mariti mentito nomine mecum quiescebat, prius quam ingluvie voraci me misellam hauriret, ancipiti novacula peremerem? Sed cum primum, ut aeque placuerat, conscio lumine vultus eius aspexi, video mirum divinumque prorsus spectaculum; ipsum illum deae Veneris filium, ipsum inquam Cupidinem leni quiete sopitum. Ac dum tanti boni spectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendi laborarem inopia, casu scilicet pessimo lucerna fervens oleum rebullivit in eius numerum. Quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, Tu quidem inquit Ob istud tam dirum facinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habeto, ego vero sororem tuam —et nomen quo tu censeris aiebat— Iam mihi confestim farreatis nuptiis coniugabo, et statim Zephyri praecipit ultra terminos me domus eius efflaret.
Necdum sermonem Psyche finierat; illa vesanae libidinis et invidiae noxiae stimulis agitata, e re concinnato mendacio fallens maritum, quasi de morti parentum aliquid comperisset, statim navem ascendi! et ad illum scopulum protinus pergit, et quamvis alio flante vento, caeca spe tamen inhians, Accipe me dicens Cupido, dignam te coniugem et tu, Zephyre,
p.240
suscipe dominam! saltu se maximo praecipitem dedit Nec tamen ad illum locum vel saltem mortua pervenire potuit: nam per saxa cautium membris iactatis atque dissipatis et proinde ut merebatur lacerata visceribus suis alitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit. Nec vindictae sequentis poena tardavit nam Psyche rursus errabundo gradu pervenit ad civitatem aliam, in qua pari modo soror morabatur alia. Nec setius et ipsa fallacie germanitatis inducta, et in sororis sceleratas nuptias aemula, festinavit ad scopulum inque simile mortis exitium cecidit.
Interim, dum Psyche quaestioni Cupidinis intenta populos circumibat, ille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat. Tunc avis peralba illa gavia, quae super fluctus marinos pinnis natat, demergit sese propere ad Oceani profundum gremium. Ibi commodum Venerem lavantem natantemque propter assistens, indicat adustum filium eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere, iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluvies [*]()et squalentium foederum insuave fastidium. Haec illa verbosa et satis coriosa avis in [*](The MSS seem to give gluvies or ingluvies. The suggestion of cluvies is due to Beroaldus. )
p.242
auribus Veneris, filii lacerans existimationem, ganniebat: at Venus irata solidum exclamat repente: Ergo iam ille bonus filius meus habet amicam aliquam! Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio. Nec loquax illa conticuit avis, sed; Nescio inquit, Domina; puto puellam illum
[*]()—si probe memini, Psyches nomine dicitur—efflicte cupere. Tunc indignata Venus exclamavit vel maxime: Psychen ille meae formae succubam, mei nominis aemulam si vere diligit, nimirum illud incrementum lenam me putavit, cuius monstratu puellam illam cognosceret.