Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit; nec est quicquam quod ibi non est: sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda, et Quid, inquit Domina, tantis obstupescis opibus? Tua sunt haec omnia. prohinc cubiculo te refer, et lectulo lassitudinem refove, et ex arbitrio lavacrum pete. Nos quarum voces accipis, tuae famulae; sedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regales epulae morabuntur.
Sensit Psyche divinae providentiae beatitudinem monitusque, voces informes audiens, et prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluit, visoque statim proximo semirotundo suggestu, propter instrumentum
Finitis voluptatibus, vespera suadente, concedit Psyche cubitum, iamque provecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. Tunc virginitate suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescit et quovis malo plus timet quod ignorat: iamque aderat ignobilis maritus et torum inscenderat,et uxorem sibi Psychen fecerat et ante lucis exortum propere discesserat: statim voces cubiculo praestolatae novam nuptam interfectae virginitatis curant. Haec diutino tempore sic agebantur, atque, ut est natura redditum, novitas per assiduam consuetudinem delectationem ei commendarat, et sonus vocis incertae solitudinis erat solacium. Interea parentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebant latiusque porrecta fama sorores illae maiores cuncta