Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes, vesania turgidae domus suas contendunt dolum scelestum, immo vero parricidam struentes contra sororem insontem.

Interea Psychen maritus ille quem nescit rursum suis illis nocturnis sermonibus sic commonet: Videsne quantum tibi periculum? Velitatur Fortuna eminus ac, nisi longe firmiter praecaves, mox comminus congredietur. Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris. Ergo igitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armatae venerint—venient autem, scio—neque omnino sermonem conteras et, si id tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudine non potueris, certe de marito nil quicquam vel audias vel respondeas: nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem.

Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat et

p.218
futuri pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitate gaudebat: crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat, et sarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantum incrementulum locupletis uteri.

Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritate navigabant. Tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet: Dies ultima et casus extremus: et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit; iam mucrone destricta iugulum tuum nefariae tuae sorores petunt. Heu quantis urguemur cladibus, Psyche dulcissima! Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt.

Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae

p.220
imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam: supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea. Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae: teneo te meum lumen. His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei.

Iugum sororium consponsae factionis, ne pallentibus quidem visis, recta de navibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate, nec venti ferentis oppertae praesentiam, licentiosa cum temeritate prosiliunt in altum. Nec immemor Zephyrus regalis edicti, quamvis invitus, susceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit. At illae incunctatae statim conferto vestigio domum penetrant, complexaeque praedam suam sorores nomine mentientes thesaurumque penitus abditae fraudis vultu laeto tegentes sic adulant: Psyche, non ita ut pridem parvula, et ipsi iam mater es. Quantum, putas, boni nobis in ista

p.222
geris perula, quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis! O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt.! Qui si parentum, ut oportet! pulchritudini responderit, prorsus Cupido nascetur.

Sic affectione simulata paulatim sororis invadunt animum; statimque eas lassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibus curatas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atque tuccetis oblectat. Iubet citharam loqui, psallitur; tibias agere, sonatur; choros canere, cantatur: quae cuncta nullo praesente dulcissimis modulis animos audientium remulcebant. Nec tamen scelestarum feminarum nequitia vel ipsa mellita cantus dulcedine mollita conquievit, sed ad destinatam fraudium pedicam sermonem conferentes dissimulanter occipiunt sciscitari qualis ei maritus et unda natalium, secta cuia proveniret. Tunc illa simplicitate nimia pristini sermonis oblita, novum commentum instruit atque maritum suum de provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium, cursum aetatis agere, interspersum rara canitie. Nec in sermone isto tantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventoso vehiculo reddidit.

Sed dum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeunt, sic secum altercantes: Quid, soror, dicimus de tam monstruoso fatuae illius mendacio?

p.224
Tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruens, nunc aetate media candenti canitie lucidus: quis ille quem temporis modici spatium repentina senecta reformavit? Nil aliud repperies, mi soror quam vel mendacio istam pessimam feminam confingere vel formam mariti sui nescire; quorum utrum verum est, opibus istis quam primum exterminanda est. Quod si viri sui faciem ignorat, deo profecto denupsit et deum nobis praegnatione ista gerit. Certe si divini puelli—quod absit—haec mater audierit, statim me laqueo nexili suspendam. Ergo interim ad parentes nostros redeamus, et exordio sermonis huius quam concolores fallacias attexamus.