Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Suscipit unus ex illo posteriore numero: “Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo

p.158
placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur.

Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio. Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat: sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum [*]()relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri: sic unusquisque proximi periculi confinio territus suppetiatum decurrunt anxii.

Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus: antesignani nostri partem, qua manus humerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto vulnere, ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus; ac, [*](MSS patibulum. The emendation is variously ascribed to Scaliger or Vulcanius. )

p.160
dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus: cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere? Sat se beatum qui manu socia volens occumberet. Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit. Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus, et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus.

Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus [*]()saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis [*](MSS eum. Minus is Bluemner's suggestion. )

p.162
divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit? Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit; qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit: quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem superi quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis

p.164
epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum: nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.