Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant: hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt. Tunc sorte ducti ministerium faciunt: estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis; clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus [*]()Centaurisque similia. Tune inter eos unus, qui robore ceteros antistabat, Nos quidem inquit Milonis Hypatini domum fortiter expugnavimus. Praeter tantam [*](Nic. Heinsius' ingenious emendation for the meaningless ebcinibus or tebainibus of the MSS. )
Suscipit unus ex illo posteriore numero: “Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo