Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes

p.152
illa et habitatio. Clementi denique transmisso clivulo, pervenimus ad locum destinatum, ubi rebus totis exsolutis atque intus conditis, iam pondere liberatus lassitudinem vice lavacri pulvereis volutatibus digerebam.

Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,[*]()descriptionem exponere flagitat: nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit; huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus; ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur: ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.

Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, nobis ante ipsas fores loro valido destinatis, anum quandam curvatam gravi senio, cui soli salus atque tutela tot numero iuvenum commissa videbatur, sic infesti compellant: Etiamne tu, busti cadaver extremum et [*](The MSS have the present inhabitant. The imperfect, as Oudendorp saw, seems to be required )

p.154
vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ae noctibus nil quicquam rei quam merum saevienti ventri tuo soles aviditer ingurgitare. Tremens ad haec et stridens vocula pavida sic anus: At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata. In fine sermonis huius statim sese dem vestiunt, nudatique et flammae largissimae vapore recreati calidaque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largiter instructas accumbunt.

Commodum cubuerant, et ecce quidam longe plures numero iuvenes adveniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones arbitrarere, nam et ipsi praedas aureorum argentariorumque nummorum ae vasculorum vestisque sericae et intextae filis aureis invehebant: hi simili lavacro refoti inter toros sociorum sese reponunt. Tunc sorte ducti ministerium faciunt: estur ae potatur incondite pulmentis acervatim, panibus aggeratim, poculis agminatim ingestis; clamor e ludunt, strepitu cantillant, conviciis iocantur, ae iam cetera semiferis Lapithis evantibus [*]()Centaurisque similia. Tune inter eos unus, qui robore ceteros antistabat, Nos quidem inquit Milonis Hypatini domum fortiter expugnavimus. Praeter tantam [*](Nic. Heinsius' ingenious emendation for the meaningless ebcinibus or tebainibus of the MSS. )

p.156
fortunae copiam, quam nostra virtute nacti sumus, et incolumi numero castra nostra petivimus et, si quid ad rem facit, octo pedibus auctiores remeavimus. At vos qui Boeotias urbes appetistis, ipso duce vestro fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum reduxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas advexistis omnibus antetulerim. Sed illum quidem utcumque nimia virtus sua peremit; inter inclitos reges ac duces proeliorum tanti viri memoria celebrabitur: enim vos bonae frugi latrones inter furta parva atque servilia timidule per balneas et aniles cellulas reptantes scrutariam facitis.

Suscipit unus ex illo posteriore numero: “Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum domui esse maiores? Quippe quod, licet numerosa familia latis deversetur aedibus, tamen quisque magis suae saluti quam domini consulat opibus: frugi autem et solitarii homines fortunam parvam, vel certe satis amplam, dissimulanter obtectam protegunt acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa denique fidem sermoni meo dabit: vix enim Thebas heptapylos accessimus, quod est huic disciplinae primarium studium, sedulo fortunas inquirebamus popularium. Nec nos denique latuit Chryseros quidam imminui larius, copiosae pecuniae dominus, qui metu officiorum ac munerum publicorum magnis artibus magnam dissimulabat opulentiam: denique solus ac solitarius parva sed satis munita domuncula contentus, pannosus alioquin ac sordidus aureos folles incubabat. Ergo

p.158
placuit ad hunc primum ferremus aditum, ut contempta pugna manus unicae nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur.

Nec mora, cum noctis initio foribus eius praestolamur, quas neque sublevare neque dimoveve ac ne perfringere quidem nobis videbatur, ne vulvarum sonus cunctam viciniam nostri suscitaret exitio. Tunc itaque sublimis ille vexillariis noster Lamachus spectatae virtutis suae fiducia, qua clavi immittendae foramen patebat sensim immissa manu, claustrum evellere gestiebat: sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum [*]()relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri: sic unusquisque proximi periculi confinio territus suppetiatum decurrunt anxii.

Tunc nos in ancipiti periculo constituti vel opprimendi nostri vel deserendi socii remedium e re nata validum eo volente comminiscimus: antesignani nostri partem, qua manus humerum subit, ictu per articulum medium temperato prorsus abscidimus atque ibi brachio relicto, multis laciniis offulto vulnere, ne stillae sanguinis vestigium proderent, ceterum Lamachum raptim reportamus; ac, [*](MSS patibulum. The emendation is variously ascribed to Scaliger or Vulcanius. )

p.160
dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus: cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere? Sat se beatum qui manu socia volens occumberet. Cumque nulli nostrum spontale parricidium suadens persuadere posset, manu reliqua sumptum gladium suum diuque deosculatum, per medium pectus ictu fortissimo transadigit. Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus, et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus.

Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus [*]()saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis [*](MSS eum. Minus is Bluemner's suggestion. )

p.162
divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit? Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit; qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit: quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem superi quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis

p.164
epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum: nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.

Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos: nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum. Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia: tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt.

Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur: unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis

p.166
solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus.

Nec paucos fortissimi collegii sollers species ad munus obeundum arrexerat: quorum prae ceteris Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machinae subivit alearn, iamque habili corio et mollitie tractabili vultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarcimine summas oras eius adaequamus, et iuncturae rimam, licet gracilem, saetae circumfluentis densitate saepimus; ad ipsum confinium gulae, qua cervix bestiae fuerat exsecta, Thrasyleonis caput subire cogimus, parvisque respiratui circa nares et oculos datis foraminibus, fortissimum socium nostrum, prorsus bestiam factum, inmittimus caveae modico praestinatae pretio, quam constanti vigore festinus irrepsit ipse.

Ad hunc modum prioribus inchoatis, sic ad reliqua fallaciae pergimus: sciscitati nomen cuiusdam Nicanoris qui genere Thracio proditus ius amicitiae summum cum illo Demochare colebat, litteras affingimus, ut venationis suae primitias bonus amicus

p.168
videretur ornando muneri dedicasse. Iamque provecta vespera, abusi praesidio tenebrarum, Thrasyleonis caveam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus, qui miratus bestiae magnitudinem suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui gerulis decem aureos, ut ipse habebat, e suis loculis adnumerari. Tunc ut novitas consuevit ad repentinas visiones animos hominum pellere, multi numero mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callenter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu minaci frequenter inhibebat; consonaque civium voce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam cladem ferarum novo proventu quoquo modo fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam summa cum diligentia deportari;

sed suscipiens ego Caveas, inquam Domine, flagrantia solis et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, ut audio, non recte valentium committere ferarum. Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem locum, immo et lacu aliquo conterminum refrigerantemque prospicis? An ignoras hoc genus bestiae lucos consitos et specus roridos et fontes amoenos semper incubare? Talibus monitis Demochares perterritus numerumque perditorum secum recensens, non difficulter assensus, ut ex arbitrio nostro caveam locaremus facile permisit. Sed et nos inquam Ipsi parati sumus hic ibidem pro

p.170
cavea ista excubare noctes, ut aestus et vexationis incommodo bestiae fatigatae et cibum tempestivum et potum solitum accuratius offeramus. Nihil indigemus labore isto vestro; respondit ille Iam paene tota familia per diutinam consuetudinem nutriendis ursis exercitata est.