Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare rursum nos ac praecipue me longe gravius onustum producunt illi latrones stabulo: iamque confecta bona parte itineris et viae spatio defectus et sarcinae pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque etiam ungulis extritis iam claudus et titubans, rivulum quendam serpentis leniter aquae propter
Sed tam bellum consilium meum praevertit sors deterrima; namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi dominis exhibere: nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes
Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque illius quam latrones inhabitabant,[*]()descriptionem exponere flagitat: nam et meum simul periclitabor ingenium, et faxo vos quoque an mente etiam sensuque fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus silvestribusque frondibus umbrosus et in primis altus fuit; huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant. De summo vertice fons afluens bullis ingentibus scaturribat, perque prona delapsus evomebat undas argenteas, iamque rivulis pluribus dispersus ac valles illas agminibus stagnantibus irrigans in modum stipati maris vel ignavi fluminis cuncta cohibebat. Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus; ante fores exigui tramites vice structi parietis attenduntur: ea tu bono, certe meo periculo, latronum dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.