Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata, Parce inquit “Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum; nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis: speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat: domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans; non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus: nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidam[*]()de [*](Oudendorp's suggestion for the MSS' trepido.)

p.184
medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Athracidis [*]()et Protesilai dispectae disturbataeque nuptiae.

Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum: nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis: utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit: talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.” Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit: “Bono animo esto, mi herilis, nec vanis somniorum figmentis terreare: nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant. Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri praedicant. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;” et incipit:

“Erant in quadam civitate rex et regina: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, [*](So Beroaldus for the MSS' Attidis. )

p.186
at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus. Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantem fluctuum educavit, iam numinis sui passuri tributa venia in mediis conversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine noni maria, sed terras Venerem aliam, virginali flore praeditam, pullulasse.

Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur: iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant: Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris

p.188
navigabant. Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,[*]()caerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae viduae frigido cinere» foedatae. Puellae supplicatur, et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis apprecantur.

Haec honorum caelestium ad puellae mortalis: cultum immodica translatio verae Veneris vehementer incendit animos, et impatiens indignationis capite quassanti fremens altius, sic secum disserit: