Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem
p.146
umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat: iamque apud mea non usquequaque ferina praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum. Sed agilis atque praeclarus ille conatus fortunae meae scaevitatem anteire non potuit; iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video: hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est.