Metamorphoses
Apuleius
Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus eventus: namque dum reduces socios nostros suspensus opperior, quidam servulus, strepitu scilicet divinitus inquietus, proserpit leniter visaque bestia, quae libere discurrens totis aedibus commeabat, premens obnixum silentium vestigium suum replicat et utcumque cunctis in domo visa pronuntiat. Nec mora, cum numerosae familiae frequentia domus tota completur: taedis, lucernis, cereis, sebaciis, et ceteris nocturni luminis instrumentis clarescunt tenebrae; nec inermis quisquam de tanta copia processit, sed singuli fustibus, lanceis, destrictis denique gladiis armati muniunt aditus. Nec secus canes etiam venaticos, auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur.
Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio: quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat: scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens,
Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuveni, quippe quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi iam timore discusso certatim gladios etiam de proximo congerunt: enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam. lanius paulo fidentior, utero bestiae