Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus [*]()saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis [*](MSS eum. Minus is Bluemner's suggestion. )

p.162
divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit? Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit; qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit: quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem superi quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis

p.164
epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum: nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.